|
LIBER DEUTERONOMII
1 1 Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem
Israel trans Iordanem in solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et
Thophel et Laban et Aseroth et Dizahab. 2 Undecim dies de Horeb per
viam montis Seir usque Cadesbarne. 3 Quadragesimo anno, undecimo
mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia, quae
praeceperat illi Dominus ut diceret eis. 4 Postquam percussit Sehon
regem Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit
in Astharoth et in Edrai, 5 trans Iordanem in terra Moab coepitque
Moyses explanare legem hanc et dicere: 6 “ Dominus Deus noster locutus
est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis;
7 convertimini et proficiscimini et venite ad montem Amorraeorum et ad
omnes vicinos eius: in Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et
iuxta litus maris, in terram Chananaeorum et in Libanum usque ad flumen
magnum Euphraten. 8 En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et
possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac
et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”. 9 Dixique vobis
illo in tempore: Non possum solus sustinere vos; 10 Dominus Deus
vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi.
11 Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia
et benedicat vobis, sicut locutus est vobis. 12 Non valeo solus vestra
negotia sustinere et pondus ac iurgia; 13 date vobis viros sapientes
et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam
eos vobis principes. 14 Tunc respondistis mihi: “Bona res est, quam
vis facere”. 15 Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes
et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones
et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris.
16 Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam
fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive
peregrinus. 17 Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis
ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si
difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam. 18
Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere deberetis. 19
Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et
terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut praeceperat
Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, 20 dixi
vobis: Venistis ad montem Amorraei, quem Dominus Deus noster daturus est
nobis. 21 Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et
posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli
metuere nec quidquam paveas. 22 Et accessistis ad me vos omnes atque
dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient
de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas
pergere”. 23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim
viros singulos de tribubus suis. 24 Qui cum perrexissent et
ascendissent in montana, venerunt usque ad Nehelescol et, considerata
terra, 25 sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque dixerunt:
“Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis”. 26 Et
noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri 27
murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: “Odit nos Dominus et
idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorraei
atque deleret. 28 Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor
nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior;
urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus
ibi”. 29 Et dixi vobis: Nolite metuere nec timeatis eos. 30 Dominus
Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in
Aegypto, vobis videntibus. 31 Et in solitudine — ipse vidisti —
portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum,
in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. 32
Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, 33 qui praecessit vos
in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte
ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis. 34 Cumque
audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait: 35
“Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam,
quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris, 36 praeter Chaleb
filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam
calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”. 37
Mihi quoque iratus Dominus propter vos dixit: “Nec tu ingredieris illuc;
38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc. Hunc
robora, et ipse terram sorte dividat Israeli. 39 Parvuli vestri, de
quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali
ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et
possidebunt eam. 40 Vos autem revertimini et abite in solitudinem per
viam maris Rubri”. 41 Et respondistis mihi: “Peccavimus Domino; nos
ascendemus atque pugnabimus, sicut praecepit nobis Dominus Deus noster”.
Cumque instructi armis pergeretis in montem, 42 ait mihi Dominus: “Dic
ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis
coram inimicis vestris”. 43 Locutus sum, et non audistis, sed
adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem.
44 Itaque egressus Amorraeus, qui habitat in monte illo, obviam vobis,
persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de Seir
usque Horma. 45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit
vos nec voci vestrae voluit acquiescere. 46 Sedistis ergo in Cades
multo illo tempore, dum ibi mansistis.
2
1 Profectique inde venimus in solitudinem per viam maris Ru bri, sicut
mihi dixerat Dominus; et circuivimus montem Seir longo tempore. 2
Dixitque Dominus ad me: 3 “Sufficit vobis circuire montem istum; ite
contra aquilonem. 4 Et populo praecipe dicens: Transibitis per
terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et
timebunt vos. 5 Cavete ergo diligenter, ne moveamini contra eos; neque
enim dabo vobis de terra eorum, quantum potest unius pedis calcare
vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. 6 Cibos emetis
ab eis pecunia et comedetis; etiam aquam emptam haurietis et bibetis.
7 Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum; novit
iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta
annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit”. 8 Cumque
transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam
Arabae de Ailath et de Asiongaber, vertimus nos et venimus per iter, quod
ducit in desertum Moab. 9 Dixitque Dominus ad me: “Non pugnes contra
Moabitas nec ineas adversus eos proelium; non enim dabo tibi quidquam de
terra eorum, quia filiis Lot tradidi Ar in possessionem. 10 — Emim
primi fuerunt habitatores eius, populus magnus et multus et tam excelsus
ut Enacim; 11 ipsi quoque Raphaim reputabantur sicut Enacim; denique
Moabitae appellant eos Emim. 12 In Seir autem prius habitaverunt
Horim; quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau pro eis,
sicut fecit Israel in terra possessionis suae, quam dedit eis Dominus C.
13 Surgite ergo et transite torrentem Zared”. Et transivimus torrentem
Zared. 14 Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad
transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur
omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat eis
Dominus, 15 cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum
medio. 16 Postquam autem universi ceciderunt pugnatores de medio
populi, 17 locutus est Dominus ad me dicens: 18 “Tu transibis
hodie terminos Moab, urbem nomine Ar; 19 et accedens in vicina
filiorum Ammon, cave, ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium; non
enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Lot dedi eam in
possessionem. 20 — Terra Raphaim reputata est et ipsa olim
habitaverunt Raphaim in ea, quos Ammonitae vocant Zomzommim, 21
populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim, quos
delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis, 22
sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horim et terram
eorum illis tradens, quam possident usque in praesens. 23 Hevaeos
quoque, qui habitabant in villis usque Gazam, Caphtorim, qui egressi de
Caphtor deleverunt eos et habitaverunt pro illis C. 24 Surgite!
Proficiscimini et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon
regem Hesebon Amorraeum; et terram eius incipe possidere et committe
adversus eum proelium. 25 Hodie incipiam mittere terrorem atque
formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo, ut, audito nomine
tuo, paveant et contremiscant coram te”. 26 Misi ergo nuntios de
solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis dicens: 27
Transibo per terram tuam, publica gradiar via, non declinabo neque ad
dexteram neque ad sinistram; 28 alimenta pretio vende mihi, ut vescar,
aquam pecunia tribue mihi, et sic bibam; tantum est ut mihi concedas
transitum, 29 sicut fecerunt mihi filii Esau, qui habitant in Seir, et
Moabitae, qui morantur in Ar, donec veniam ad Iordanem et transeam in
terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. 30 Noluitque Sehon
rex Hesebon dare nobis transitum, quia induraverat Dominus Deus tuus
spiritum eius et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas,
sicut est in praesenti die. 31 Dixitque Dominus ad me: “Ecce coepi
tradere tibi Sehon et terram eius. Incipe possidere eam!”. 32
Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in
Iasa, 33 et tradidit eum Dominus Deus noster nobis; percussimusque eum
cum filiis suis et omni populo suo. 34 Cunctasque urbes eius in
tempore illo cepimus et percussimus anathemate singulas civitates cum
viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in eis superstitem,
35 absque iumentis, quae in partem venere praedantium, et spoliis
urbium, quas cepimus. 36 Ab Aroer, quae est super ripam torrentis
Arnon, et oppido, quod in valle situm est, usque Galaad non fuit civitas,
quae nostras effugeret manus: omnia tradidit Dominus Deus noster nobis,
37 absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessisti, cunctis, quae
adiacent torrenti Iaboc, et urbibus montanis universisque locis, a quibus
nos prohibuit Dominus Deus noster.
3
1 Itaque conversi ascendimus per iter Basan; egressusque est Og rex
Basan in occursum nobis cum omni populo suo ad bellandum in Edrai. 2
Dixitque Dominus ad me: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi eum cum
omni populo ac terra sua; faciesque ei, sicut fecisti Sehon regi
Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon”. 3 Tradidit ergo Dominus Deus
noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius;
percussimusque eos usque ad internecionem. 4 Et cepimus cunctas
civitates eius in illo tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret:
sexaginta urbes, omnem regionem Argob, regnum Og in Basan. 5 Cunctae
urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus, absque oppidis
innumeris, quae non habebant muros. 6 Et percussimus eos anathemate,
sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem virosque
ac mulieres et parvulos; 7 iumenta autem et spolia urbium
diripuimus. 8 Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum
Amorraeorum, qui erant trans Iordanem, a torrente Arnon usque ad montem
Hermon 9 — Sidonii vocant Hermon Sarion et Amorraei Sanir — 10
omnes civitates, quae sitae sunt in planitie, et universam terram Galaad
et Basan usque Salcha et Edrai, civitates regni Og in Basan. 11 —
Solus quippe Og rex Basan remanserat de residuis Raphaim. Monstratur
lectus eius ferreus. Nonne est in Rabba filiorum Ammon? Novem cubitos
habet longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis
manus C. 12 Terramque hanc possedimus in tempore illo ab Aroer, quae
est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad; et
civitates illius dedi Ruben et Gad. 13 Reliquam autem partem Galaad et
omnem Basan, regnum Og, tradidi mediae tribui Manasse, omnem regionem
Argob. Cuncta Basan vocatur terra Raphaim. 14 Iair filius Manasse
possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Maachathi;
vocavitque ea ex nomine suo Basan Havoth Iair (id est villas Iair) usque
in praesentem diem. 15 Machir quoque dedi Galaad. 16 Et tribubus
Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon, medium
torrentis et confinium usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum
Ammon; 17 et Arabam atque Iordanem et terminos a Chenereth usque ad
mare Arabae, quod est mare Salis, ad radices montis Phasga contra
orientem. 18 Praecepique vobis in tempore illo dicens: Dominus Deus
vester dedit vobis terram hanc in hereditatem; expediti praecedite fratres
vestros filios Israel, omnes viri robusti, 19 absque uxoribus et
parvulis ac iumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus
remanere debebunt, quas tradidi vobis, 20 donec requiem tribuat
Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit, et possideant etiam ipsi
terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis trans Iordanem; tunc
revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. 21 Iosue
quoque in tempore illo praecepi dicens: Oculi tui viderunt, quae fecit
Dominus Deus vester duobus his regibus; sic faciet omnibus regnis, ad quae
transiturus es. 22 Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit
pro vobis. 23 Precatusque sum Dominum in tempore illo dicens: 24
Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque
fortissimam; neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra, qui
possit facere opera tua et comparari fortitudini tuae. 25 Transeam
igitur et videam terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum
egregium et Libanum. 26 Iratusque est Dominus mihi propter vos nec
exaudivit me, sed dixit mihi: “Sufficit tibi; nequaquam ultra loquaris de
hac re ad me. 27 Ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad
occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice; nec enim
transibis Iordanem istum. 28 Praecipe Iosue et corrobora eum atque
conforta, quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram, quam
visurus es”. 29 Mansimusque in valle contra Bethphegor.
4
1 Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut
facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus,
Deus patrum vestrorum, daturus est vobis. 2 Non addetis ad verbum,
quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei
vestri, quae ego praecipio vobis. 3 Oculi vestri viderunt omnia, quae
fecit Dominus contra Baalphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius
de medio vestri; 4 vos autem, qui adhaeretis Domino Deo vestro,
vivitis universi usque in praesentem diem. 5 En docui vos praecepta
atque iudicia, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus, ut faceretis ea in
terra, quam possessuri estis, 6 et observaretis et impleretis opere.
Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes
universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens
magna haec!”. 7 Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos
appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis
obsecrationibus nostris? 8 Et quae est alia gens sic inclita, ut
habeat praecepta iustaque iudicia, sicut est universa lex haec, quam ego
proponam hodie ante oculos vestros? 9 Custodi igitur temetipsum et
animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui,
et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios
ac nepotes tuos 10 die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb,
quando Dominus locutus est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant
sermones meos et discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra,
doceantque filios suos”. 11 Et accessistis et stetistis ad radices
montis, qui ardebat usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et
caligo. 12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem
verborum audistis et formam penitus non vidistis. 13 Et ostendit vobis
pactum suum, quod praecepit, ut faceretis, et decem verba, quae scripsit
in duabus tabulis lapideis. 14 Mihique mandavit in illo tempore, ut
docerem vos praecepta et iudicia, quae facere deberetis in terra, quam
possessuri estis. 15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non
vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in
Horeb de medio ignis; 16 ne forte corrupti faciatis vobis sculptam
similitudinem, imaginem masculi vel feminae, 17 similitudinem omnium
iumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo volantium 18
atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium, qui sub terra
morantur in aquis; 19 et ne forte oculis elevatis ad caelum videas
solem et lunam et astra, omnem exercitum caeli, et errore deceptus adores
ea et colas, quae attribuit Dominus Deus tuus cunctis gentibus, quae sub
caelo sunt. 20 Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea
Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti
die. 21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et
iuravit, ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam, quam
Dominus Deus tuus daturus est tibi in haereditatem. 22 Ecce morior in
hac humo, non transibo Iordanem; vos transibitis et possidebitis terram
egregiam hanc. 23 Cavete, ne quando obliviscamini pacti Domini Dei
vestri, quod pepigit vobiscum, et faciatis vobis sculptam similitudinem
omnium, quae fieri Dominus Deus tuus prohibuit; 24 quia Dominus Deus
tuus ignis consumens est, Deus aemulator. 25 Si genueris filios ac
nepotes, et morati fueritis in terra corruptique feceritis aliquam
similitudinem sculptam patrantes malum coram Domino Deo tuo, ut eum ad
iracundiam provocetis, 26 testes invoco contra vos hodie caelum et
terram, cito perituros vos esse de terra, quam, transito Iordane,
possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos
Dominus 27 atque disperget in gentes, et remanebitis pauci in
nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus. 28 Ibique servietis
diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi, qui non vident nec
audiunt nec comedunt nec odorantur. 29 Cumque quaesieris ibi Dominum
Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris eum et tota anima
tua. 30 Postquam in tribulatione tua te invenerint omnia, quae
praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et
audies vocem eius; 31 quia Deus misericors Dominus Deus tuus est, non
dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti, in quo iuravit
patribus tuis. 32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex
die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo caeli usque ad
summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam
cognitum est, 33 num audivit populus vocem Dei loquentis de medio
ignis, sicut tu audisti et vixisti? 34 Aut tentavit Deus, ut
ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes,
signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et
terrores magnos, iuxta omnia, quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in
Aegypto, videntibus oculis tuis? 35 Tibi monstratum est, ut scires
quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum. 36 De
caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi
ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis, 37 quia
dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te vultu suo
in virtute sua magna ex Aegypto, 38 ut expelleret nationes maiores et
fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum
in possessionem, sicut cernis in praesenti die. 39 Scito ergo hodie et
cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in
terra deorsum, et non sit alius. 40 Custodi praecepta eius atque
mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis
post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus
daturus est tibi ”. 41 Tunc separavit Moyses tres civitates trans
Iordanem ad orientalem plagam, 42 ut confugiat ad eas, qui occiderit
nolens proximum suum, nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad
harum aliquam urbium possit evadere et vivat: 43 Bosor in solitudine,
quae sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et Ramoth in Galaad pro
tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse. 44 Ista est lex, quam
proposuit Moyses coram filiis Israel; 45 haec testimonia et praecepta
atque iudicia, quae locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de
Aegypto, 46 trans Iordanem in valle contra Bethphegor, in terra Sehon
regis Amorraei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses et filii
Israel egressi ex Aegypto. 47 Et possederunt terram eius et terram Og
regis Basan, duorum regum Amorraeorum, qui erant trans Iordanem ad solis
ortum, 48 ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque
ad montem Sion, qui est Hermon, 49 omnem Arabam trans Iordanem ad
orientalem plagam usque ad mare Arabae et usque ad radices montis
Phasga.
5
1 Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eos: “ Audi, Israel,
praecepta atque iudicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie; discite
ea et opere complete. 2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in
Horeb. 3 Non cum patribus nostris iniit pactum hoc sed nobiscum, qui
in praesentiarum hic sumus, omnibus nobis, qui vivimus. 4 Facie ad
faciem locutus est vobis in monte de medio ignis; 5 ego sequester et
medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis
verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis in montem. Et
ait: 6 “Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo
servitutis. 7 Non habebis deos alienos in conspectu meo. 8 Non
facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper
et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra. 9 Non
adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator,
reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem
his, qui oderunt me, 10 et faciens misericordiam in multa milia
diligentibus me et custodientibus praecepta mea. 11 Non usurpabis nomen
Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen
eius assumpserit. 12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut
praecepit tibi Dominus Deus tuus. 13 Sex diebus operaberis et facies
omnia opera tua. 14 Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non
facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla
et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra
portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu. 15
Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus
Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut
observares diem sabbati. 16 Honora patrem tuum et matrem, sicut
praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi
in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. 17 Non
occides. 18 Neque moechaberis. 19 Furtumque non facies. 20 Nec
loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 21 Nec concupisces
uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non
servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius
sunt”. 22 Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram
in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens
amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit
mihi. 23 Vos autem, postquam audistis vocem de medio tenebrarum et
montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et
maiores natu 24 atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus
noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio
ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo.
25 Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si
enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. 26 Quid est
omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur,
sicut nos audivimus, et possit vivere? 27 Tu magis accede et audi
cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster, et tu loqueris ad nos cuncta,
quae dixerit Dominus Deus noster tibi, et nos audientes faciemus
ea”. 28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: “Audivi vocem verborum
populi huius, quae locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti. 29 Quis
det talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant universa mandata
mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?
30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra. 31 Tu vero,
hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata et praecepta atque iudicia,
quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in
possessionem”. 32 Custodite igitur et facite, quae praecepit Dominus
Deus vester vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram,
33 sed per totam viam, quam praecepit Dominus Deus vester,
ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra
possessionis vestrae.
6
1 Haec sunt mandata et praecep ta atque iudicia, quae mandavit Dominus
Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam
transgredimini possidendam; 2 ut timeas Dominum Deum tuum et custodias
omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac
nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui. 3
Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris
amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram
lacte et melle manantem. 4 Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus
unus est. 5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota
anima tua et ex tota fortitudine tua. 6 Eruntque verba haec, quae ego
praecipio tibi hodie, in corde tuo, 7 et inculcabis ea filiis tuis et
loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque
consurgens; 8 et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi
appensum quid inter oculos tuos, 9 scribesque ea in postibus domus
tuae et in portis tuis. 10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in
terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret
tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti, 11 domos
plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas, quas non fodisti,
vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et saturatus fueris,
12 cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra
Aegypti, de domo servitutis: 13 Dominum Deum tuum timebis et ipsi
servies ac per nomen illius iurabis. 14 Non ibitis post deos alienos,
de diis gentium, quae in circuitu vestro sunt, 15 quoniam Deus
aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini
Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae. 16 Non
tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa. 17
Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae
praecepit tibi; 18 et fac, quod rectum est et bonum in conspectu
Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua
iuravit Dominus patribus tuis, 19 ut deleret omnes inimicos tuos coram
te, sicut locutus est Dominus. 20 Cumque interrogaverit te filius tuus
cras dicens: “Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia,
quae praecepit Dominus Deus noster vobis?”, 21 dices ei: “Servi eramus
pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti
22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra
pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro; 23 et eduxit nos
inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus nostris.
24 Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et
timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae
nostrae, sicut est hodie. 25 Eritque iustitia nobis, si custodierimus
et fecerimus omnia mandata haec coram Domino Deo nostro, sicut mandavit
nobis”.
7
1 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam pos sessurus
ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hetthaeum et Gergesaeum
et Amorraeum, Chananaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, septem
gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te, 2
tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad
internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum 3 neque
sociabis cum eis coniugia; filiam tuam non dabis filio eius nec filiam
illius accipies filio tuo, 4 quia seducet filium tuum, ne sequatur me
et ut serviat diis alienis, irasceturque furor Domini contra vos et
delebit te cito. 5 Quin potius haec facietis eis: aras eorum
subvertite et confringite lapides et palos lucosque succidite et
sculptilia comburite; 6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te
elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis,
qui sunt super terram. 7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis,
vobis iunctus est Dominus et elegit vos, cum omnibus sitis populis
pauciores, 8 sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum,
quod iuravit patribus vestris, eduxit vos in manu forti et redemit te de
domo servitutis, de manu pharaonis regis Aegypti. 9 Et scies quia
Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum et
misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in
mille generationes 10 et reddens odientibus se protinus, ita ut
disperdat eos et ultra non differat, protinus eis restituens, quod
merentur. 11 Custodi ergo mandata et praecepta atque iudicia, quae ego
mando tibi hodie, ut facias. 12 Si audieritis haec iudicia et
custodieritis ea et feceritis, custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum
et misericordiam, quam iuravit patribus tuis, 13 et diliget te et
benedicet tibi ac multiplicabit te benedicetque fructui ventris tui et
fructui terrae tuae, frumento tuo atque vindemiae, oleo et partui
armentorum et incremento ovium tuarum super terram, pro qua iuravit
patribus tuis, ut daret eam tibi. 14 Benedictus eris prae omnibus
populis. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam
in gregibus tuis. 15 Auferet Dominus a te omnem languorem; et
infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis
hostibus tuis. 16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus
daturus est tibi; non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne
sint in ruinam tui. 17 Si dixeris in corde tuo: “Plures sunt gentes
istae quam ego; quomodo potero delere eas?”, 18 noli metuere eas, sed
recordare, quae fecerit Dominus Deus tuus pharaoni et cunctis Aegyptiis,
19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta
manumque robustam et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus;
sic faciet cunctis populis, quos metuis. 20 Insuper et crabrones
mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat, qui
te fugerint et latere potuerint. 21 Non timebis eos, quia Dominus Deus
tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis. 22 Ipse consumet
nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris
delere eas cito, ne multiplicentur contra te bestiae terrae. 23
Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et conturbabit illos
conturbatione magna, donec penitus deleantur. 24 Tradetque reges eorum
in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo; nullus poterit
resistere tibi, donec conteras eos. 25 Sculptilia eorum igne combures;
non concupisces argentum et aurum, quibus vestita sunt, neque assumes ex
eis tibi quidquam, ne offendas propterea, quia abominatio est Domini Dei
tui. 26 Nec inferes abominationem in domum tuam, ne fias anathema
sicut et illa est; quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac
sordes abominationi habebis, quia anathema est.
8
1 Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili genter ut
facias, ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis
terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris. 2 Et recordaberis
cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus his quadraginta
annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent, quae
in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius an non. 3
Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres
tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni
verbo, quod egreditur de ore Domini. 4 Vestimentum tuum, quo
operiebaris, nequaquam defecit, et pes tuus non intumuit his quadraginta
annis. 5 Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium
suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te, 6 ut custodias mandata Domini
Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum. 7 Dominus enim Deus tuus
introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarum et fontium, in cuius
campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi, 8 terram frumenti,
hordei ac vinearum, in qua ficus et malogranata et oliveta nascuntur,
terram olei ac mellis, 9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et
rerum omnium abundantia perfrueris; cuius lapides ferrum sunt, et de
montibus eius aeris metalla fodiuntur; 10 ut, cum comederis et
satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit
tibi. 11 Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et
neglegas mandata eius atque iudicia et praecepta, quae ego praecipio tibi
hodie; 12 ne, postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras
aedificaveris et habitaveris in eis 13 habuerisque armenta et ovium
greges multos, argenti et auri cunctarumque rerum copiam, 14 elevetur
cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Aegypti,
de domo servitutis, 15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque
terribili, in qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullae
omnino aquae; qui eduxit tibi rivos de petra durissima 16 et cibavit
te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui, et, postquam afflixit
ac probavit te, ad extremum misertus est tui, 17 ne diceres in corde
tuo: “Fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt”;
18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut
consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo iuravit
patribus tuis, sicut praesens indicat dies. 19 Sin autem oblitus
Domini Dei tui secutus fueris deos alienos coluerisque illos et
adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod omnino dispereatis: 20
sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu vestro, ita et vos
peribitis, si inoboedientes fueritis voci Domini Dei
vestri.
9
1 Audi, Israel: Tu transgredieris hodie Iordanem, ut possideas
nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes et ad caelum usque
muratas, 2 populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse
nosti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere. 3 Scies
ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans,
qui conteret eos atque subiciet ante faciem tuam, ut velociter expellas et
deleas eos, sicut locutus est tibi. 4 Ne dicas in corde tuo, cum
deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: “Propter iustitiam meam
introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem”, cum propter impietates
nationum istarum expellat eas Dominus ante te. 5 Neque enim propter
iustitiam tuam et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras
earum, sed quia illae egerunt impie, introeunte te, Dominus Deus tuus
expellet eos ante te, et ut compleat verbum suum Dominus, quod sub
iuramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. 6
Scito igitur quod non propter iustitiam tuam Dominus Deus tuus dederit
tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis
populus. 7 Memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam
provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine; ex eo die, quo egressus es
ex Aegypto, usque ad locum istum adversum Dominum contendistis. 8 Nam
et in Horeb provocastis eum, et iratus delere vos voluit, 9 quando
ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti, quod
pepigit vobiscum Dominus, et perseveravi in monte quadraginta diebus ac
noctibus panem non comedens et aquam non bibens. 10 Deditque mihi
Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia
verba, quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando contio
populi congregata est. 11 Cumque transissent quadraginta dies et
totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas
foederis, 12 dixitque mihi: “Surge et descende hinc cito, quia
peccavit populus tuus, quem eduxisti de Aegypto: deseruerunt velociter
viam, quam praecepi eis, feceruntque sibi conflatile”. 13 Rursumque
ait Dominus ad me: “Cerno quod populus iste durae cervicis sit; 14
dimitte me, ut conteram eos et deleam nomen eorum sub caelo et faciam te
in gentem, quae hac fortior et maior sit”. 15 Cumque reversus de monte
ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque tenerem manu 16
vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum
conflatilem ac deseruisse velociter viam eius, quam Dominus vobis
praeceperat, 17 arripui duas tabulas et proieci eas de manibus meis
confregique eas in conspectu vestro; 18 et procidi ante Dominum, sicut
prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non
bibens propter omnia peccata vestra, quae gessistis contra Dominum et eum
ad iracundiam provocastis; 19 timui enim indignationem et iram illius,
qua adversum vos concitatus delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus
etiam hac vice. 20 Adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum
conterere; et pro illo similiter tunc deprecatus sum. 21 Peccatum
autem vestrum, quod feceratis, id est vitulum, arripiens igne combussi et
in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem,
qui de monte descendit. 22 In Tabera quoque et in Massa et in
Cibrottaava provocastis Dominum; 23 et quando misit Dominus vos de
Cadesbarne dicens: “Ascendite et possidete terram, quam dedi vobis”,
contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem
eius audire voluistis; 24 semper fuistis rebelles contra Dominum a
die, qua nosse vos coepi. 25 Et iacui coram Domino quadraginta diebus
ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos, ut fuerat
comminatus. 26 Et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum
et hereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de
Aegypto in manu forti. 27 Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac et
Iacob; ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum,
28 ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: “Non
poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et
oderat illos; idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine”. 29
Attamen ipsi sunt populus tuus et hereditas tua, quos eduxisti in
fortitudine tua magna et in brachio tuo extento.
10
1 In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas
lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi
arcam ligneam. 2 Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his,
quas ante confregisti, ponesque eas in arca”. 3 Feci igitur arcam de
lignis acaciae; cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum,
ascendi in montem habens eas in manibus. 4 Scripsitque in tabulis
iuxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad
vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est, et dedit eas
mihi. 5 Reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam, quam
feceram; quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus. 6 Filii
autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in Mosera, ubi Aaron
mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius
eius. 7 Inde venerunt in Gadgad; de quo loco profecti castrametati
sunt in Ietebatha, in terra torrentium aquarum. 8 Eo tempore separavit
Dominus tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo
in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem.
9 Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus
suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus
tuus. 10 Ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac
noctibus, exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere
noluit. 11 Dixitque mihi: “Surge, vade et praecede populum, ut
ingrediatur et possideat terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem
eis”. 12 Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut
timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias
Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua 13 custodiasque
mandata Domini et praecepta eius, quae ego hodie praecipio, ut bene sit
tibi? 14 En Domini Dei tui caelum est et caelum caeli, terra et omnia,
quae in ea sunt; 15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus
et amavit eos elegitque semen eorum post eos, id est vos, de cunctis
gentibus, sicut hodie comprobatur. 16 Circumcidite igitur praeputium
cordis vestri et cervicem vestram, ne induretis amplius, 17 quia
Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus
magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera, 18
facit iudicium pupillo et viduae, amat peregrinum et dat ei victum atque
vestitum. 19 Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis
advenae in terra Aegypti. 20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies,
ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius. 21 Ipse est laus tua et
Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi
tui. 22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum;
et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra
caeli.
11
1 Ama itaque Dominum Deum tuum et custodi obser vationem eius et
praecepta, iudicia atque mandata omni tempore. 2 Cognoscite hodie, quae
ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri,
magnalia eius et robustam manum extentumque brachium, 3 signa et
opera, quae fecit in medio Aegypti pharaoni regi et universae terrae eius
4 omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus; quomodo
operuerint eos aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos
Dominus usque in praesentem diem; 5 vobisque, quae fecerit in
solitudine, donec veniretis ad hunc locum; 6 et Dathan atque Abiram
filiis Eliab, qui fuit filius Ruben, quos aperto ore suo terra absorbuit
cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum, quam habebant in
medio Israel. 7 Oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna, quae
fecit, 8 ut custodiatis universa mandata, quae ego hodie praecipio
vobis, ut roboremini et possitis introire et possidere terram, ad quam
ingredimini, 9 multoque in ea vivatis tempore, quam sub iuramento
pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum, lacte et melle
manantem. 10 Terra enim, ad quam ingredieris possidendam, non est
sicut terra Aegypti, de qua existis, ubi, iacto semine, in hortorum morem
aquae pede ducuntur irriguae; 11 sed montuosa est et campestris, de
caelo exspectans pluvias, 12 quam Dominus Deus tuus semper invisit, et
oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius. 13 Si
ergo oboedieritis mandatis meis, quae hodie praecipio vobis, ut diligatis
Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima
vestra, 14 dabo pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam in
tempore suo, ut colligas frumentum et vinum et oleum, 15 et dabit
fenum ex agris ad pascenda iumenta, et ut ipse comedas ac satureris.
16 Cavete, ne decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino
serviatisque diis alienis et adoretis eos, 17 iratusque Dominus contra
vos claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det fructum suum,
pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est
vobis. 18 Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et
ligate ea pro signo in manibus et inter oculos vestros collocate quasi
appensum quid. 19 Docete ea filios vestros, de illis loquendo, quando
sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris.
20 Scribes ea super postes domus tuae et portas tuas, 21 ut
multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra, quam iuravit Dominus
patribus tuis, ut daret eis, quamdiu caelum imminet terrae. 22 Si enim
custodieritis omnia mandata haec, quae ego praecipio vobis, et feceritis
ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius
adhaerentes ei, 23 disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem
vestram, et possidebitis eas, quae maiores et fortiores vobis sunt; 24
omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto et a
Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini
vestri. 25 Nullus stabit contra vos; terrorem vestrum et formidinem
dabit Dominus Deus vester super omnem terram, quam calcaturi estis, sicut
locutus est vobis. 26 En propono in conspectu vestro hodie
benedictionem et maledictionem: 27 benedictionem, si oboedieritis
mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie praecipio vobis; 28
maledictionem, si non oboedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed
recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post
deos alienos, quos ignoratis. 29 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus
in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem
Garizim, maledictionem super montem Hebal, 30 qui sunt trans Iordanem,
post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananaei, qui habitat
in Araba contra Galgalam, quae est iuxta Quercus Moreh. 31 Vos enim
transibitis Iordanem, ut possideatis terram, quam Dominus Deus vester
daturus est vobis, et habitetis in illa. 32 Videte ergo ut impleatis
omnia praecepta atque iudicia, quae ego hodie ponam in conspectu
vestro.
12
1 Haec sunt praecepta atque iudicia, quae facere debetis in terra,
quam Dominus, Deus patrum tuorum, daturus est tibi, ut possideas eam
cunctis diebus, quibus super humum gradieris. 2 Subvertite omnia loca,
in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes
excelsos et colles et subter omne lignum frondosum. 3 Dissipate aras
eorum et confringite lapides, palos igne comburite et idola comminuite,
disperdite nomina eorum de locis illis. 4 Non facietis ita Domino Deo
vestro. 5 Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis
tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis 6
et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras, decimas et
donaria manuum vestrarum et vota atque dona, primogenita boum et ovium.
7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in
cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus
benedixerit vobis Dominus Deus vester. 8 Non facietis secundum omnia,
quae nos hic facimus hodie, singuli, quod sibi rectum videtur; 9 neque
enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem, quam
Dominus Deus vester daturus est vobis. 10 Transibitis Iordanem et
habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut
requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore
habitetis 11 in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet
nomen eius in eo. Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et
hostias ac decimas et donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est
in muneribus, quae vovebitis Domino. 12 Ibi laetabimini coram Domino
Deo vestro vos, filii ac filiae vestrae, famuli et famulae atque Levites,
qui in urbibus vestris commoratur; neque enim habet partem et possessionem
inter vos. 13 Cave, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem
videris, 14 sed in eo, quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum,
offeres holocausta et ibi facies quaecumque praecipio tibi. 15 Sin
autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide et comede
carnem iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in omnibus
urbibus tuis; sive immundus sive mundus comedet illam, sicut capream et
cervum, 16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi
aquam effundes. 17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam
frumenti et vini et olei tui, primogenita armentorum et pecorum et omnia,
quae voveris et sponte offerre volueris, et primitiva manuum tuarum.
18 Sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus
Deus tuus, tu et filius tuus ac filia tua, servus et famula atque Levites,
qui manet in urbibus tuis; et laetaberis coram Domino Deo tuo in cunctis,
ad quae extenderis manum tuam. 19 Cave, ne derelinquas Levitem omni
tempore, quo versaris in terra tua. 20 Quando dilataverit Dominus Deus
tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus,
quas desiderat anima tua, comedes carnem secundum omne desiderium animae
tuae; 21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut sit nomen
eius ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quae dederit
tibi Dominus, sicut praecepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi
placet. 22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis; et
mundus et immundus in commune vescentur. 23 Hoc solum cave, ne
sanguinem comedas; sanguis enim eorum anima est, et idcirco non debes
animam comedere cum carnibus. 24 Non comedes eum, sed super terram
fundes quasi aquam; 25 non comedes eum, ut bene sit tibi et filiis
tuis post te, cum feceris, quod placet in conspectu Domini. 26 Quae
autem sanctificaveris et voveris Domino, tolles et venies ad locum, quem
elegerit Dominus, 27 et offeres holocausta tua, carnem et sanguinem
super altare Domini Dei tui; sanguis hostiarum tuarum fundetur in altari,
carnibus autem ipse vesceris. 28 Observa et audi omnia, quae ego
praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum,
cum feceris, quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. 29
Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas
ingredieris possidendas, et possederis eas atque habitaveris in terra
earum, 30 cave, ne irretiaris per eas, postquam te fuerint introeunte
subversae, et requiras caeremonias earum dicens: “Sicut coluerunt gentes
istae deos suos, ita et ego colam”. 31 Non facies similiter Domino Deo
tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis
offerentes etiam filios et filias et comburentes igne.
13
1 Quod praecipio vobis, hoc custodite et facite, nec addas quidquam
nec minuas. 2 Si surrexerit in medio tui prophetes aut, qui somnium
vidisse se dicat, et dederit tibi signum vel portentum, 3 et evenerit,
quod locutus est, et dixerit tibi: “Eamus et sequamur deos alienos, quos
ignoras, et serviamus eis”, 4 non audies verba prophetae illius aut
somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat utrum diligatis
eum an non in toto corde et in tota anima vestra. 5 Dominum Deum
vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et audite
vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis. 6 Propheta autem ille
aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a
Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo
servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus
tuus; et auferes malum de medio tui. 7 Si tibi voluerit persuadere
frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor, quae
est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens:
“Eamus et serviamus diis alienis”, quos ignorasti tu et patres tui, 8
de diis cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta vel procul sunt ab
initio usque ad finem terrae, 9 non acquiescas ei nec audias, neque
parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum, 10 sed
interficies. Sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus
mittat manum: 11 lapidibus obrutus necabitur, quia voluit te
abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo
servitutis, 12 ut omnis Israel audiens timeat, et nequaquam ultra
faciat quippiam huius rei simile in medio tui. 13 Si audieris in una
urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes
aliquos: 14 “Egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt
habitatores urbis suae atque dixerunt: Eamus et serviamus diis alienis”,
quos ignorastis, 15 quaere sollicite et, diligenter rei veritate
perspecta, si inveneris certum esse, quod dicitur, et abominationem hanc
opere perpetratam in medio tui, 16 percuties habitatores urbis illius
in ore gladii et delebis eam ac omnia, quae in illa sunt. 17 Quidquid
etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et cum
ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit
tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius. 18 Et non adhaerebit
de illo anathemate quidquam in manu tua, ut avertatur Dominus ab ira
furoris sui et misereatur tui multiplicetque te, sicut iuravit patribus
tuis, 19 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia mandata
eius, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in
conspectu Domini Dei tui.
14 1 Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec
fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo, 2 quoniam
populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum
peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram. 3 Ne comedatis
quidquid abominabile est. 4 Hoc est animal, quod comedere potestis:
bovem et ovem et capram, 5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum,
pygargum, orygem, rupicapram. 6 Omne animal inter pecora, quod findit
ungulam plene in duas partes et ruminat, comedetis; 7 de his autem,
quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum,
leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt
vobis. 8 Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda
erit vobis: carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis. 9
Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et
squamas comedite; 10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne
comedatis, quia immunda sunt vobis. 11 Omnes aves mundas comedite;
12 has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum,
13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum 14 et omne corvini
generis, 15 struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta
genus suum, 16 bubonem ac cycnum et ibin 17 ac mergulum,
porphyrionem et nycticoracem, 18 erodium et charadrium, singula in
genere suo, upupam quoque et vespertilionem. 19 Et omne, quod reptat
et pinnulas habet, immundum erit vobis, nec comedetur. 20 Omne
volatile, quod mundum est, comedite. 21 Quidquid morticinum est, ne
vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut
vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo. Non coques
haedum in lacte matris suae. 22 Decimam partem separabis de cunctis
frugibus seminis tui, quae nascuntur in terra per annos singulos; 23
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo
nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita
de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni
tempore. 24 Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit
Dominus Deus tuus, ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec
potueris ad eum haec cuncta portare, 25 vendes omnia et in pretium
rediges; portabisque manu tua et proficisceris ad locum, quem elegerit
Dominus Deus tuus, 26 et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi
placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et
omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et
epulaberis tu et domus tua 27 et Levites, qui intra portas tuas est:
cave, ne derelinquas eum, quia non habet partem nec possessionem
tecum. 28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae
nascuntur tibi eo tempore, et repones intra portas tuas; 29 venietque
Levites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac
pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et
saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus
manuum tuarum, quae feceris.
15
1 Septimo anno facies remis sionem, 2 quae hoc ordine ce
lebrabitur: cui debetur aliquid a proximo ac fratre suo, repetere non
poterit, quia annus remissionis est Domino. 3 A peregrino exiges;
civem et propinquum repetendi, quod tuum est, non habebis potestatem.
4 Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus
Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem, 5 si
tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universum mandatum hoc,
quod ego hodie praecipio tibi, 6 quia Dominus Deus tuus benedicet
tibi, ut pollicitus est. Fenerabis gentibus multis et ipse a nullo
accipies mutuum; dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo
dominabitur. 7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum
tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem
venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum; 8 sed aperies eam
pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere perspexeris. 9
Cave, ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo:
“Appropinquat septimus annus remissionis”, et avertas oculos tuos a
paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commodare, ne clamet
contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. 10 Sed dabis ei, nec
contristabitur cor tuum in eius necessitatibus sublevandis, nam propter
hoc benedicet tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo et in cunctis, ad
quae manum miseris. 11 Non deerunt pauperes in terra habitationis
tuae; idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et
pauperi, qui tecum versatur in terra tua. 12 Cum tibi venditus fuerit
frater tuus Hebraeus aut Hebraea et sex annis servierit tibi, in septimo
anno dimittes eum liberum; 13 et quem libertate donaveris, nequaquam
vacuum abire patieris. 14 Sed dabis ei viaticum de gregibus et de area
et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. 15
Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus
Deus tuus; idcirco ego nunc hoc praecipio tibi. 16 Sin autem dixerit:
“Nolo egredi”, eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse
sentiat, 17 assumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus
tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies.
18 Non sit durum in oculis tuis dimittere eum liberum, quoniam iuxta
mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi, et benedicet tibi
Dominus Deus tuus in cunctis operibus, quae egeris. 19 De primogenitis,
quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini,
sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis et non
tondebis primogenita ovium. 20 In conspectu Domini Dei tui comedes ea
per annos singulos in loco, quem elegerit Dominus, tu et domus tua. 21
Sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua
parte deforme vel debile, non immolabis illud Domino Deo tuo, 22 sed
intra portas tuas comedes illud; tam mundus quam immundus similiter
vescentur eis, quasi caprea et cervo. 23 Solum sanguinem eorum non
comedes, sed effundes in terram quasi aquam.
16
1 Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in
isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte. 2
Immolabisque Pascha Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in loco, quem
elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi. 3 Non comedes
cum eo panem fermentatum; septem diebus comedes absque fermento
afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de Aegypto, ut
memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae.
4 Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus; et
non manebit de carnibus eius, quod immolatum est vespere in die primo,
usque mane. 5 Non poteris immolare Pascha in qualibet urbium tuarum,
quas Dominus Deus tuus daturus est tibi, 6 sed in loco, quem elegerit
Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi, immolabis Pascha vespere ad
solis occasum, quando egressus es de Aegypto. 7 Et coques et comedes
in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in
tabernacula tua. 8 Sex diebus comedes azyma et in die septimo, quia
collecta est Domino Deo tuo, non facies opus. 9 Septem hebdomadas
numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris, 10 et
celebrabis diem festum Hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam
manus tuae, quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui. 11 Et
epulaberis coram Domino Deo tuo tu, filius tuus et filia tua, servus tuus
et ancilla tua et Levites, qui est intra portas tuas, advena ac pupillus
et vidua, qui morantur tecum in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut
habitet nomen eius ibi; 12 et recordaberis quoniam servus fueris in
Aegypto custodiesque ac facies, quae praecepta sunt. 13 Sollemnitatem
quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de
area et torculari fruges tuas; 14 et epulaberis in festivitate tua tu,
filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena,
pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt. 15 Septem diebus Domino
Deo tuo festa celebrabis in loco, quem elegerit Dominus, quia benedicet
tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum
tuarum, erisque totus in laetitia. 16 Tribus vicibus per annum
apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco, quem
elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in
sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus, 17 sed
offeret unusquisque secundum quod habuerit, iuxta benedictionem Domini Dei
tui, quam dederit tibi. 18 Iudices et praefectos operum constitues in
omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas
tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio. 19 Non declinabis
iudicium. Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos
sapientum et mutant causas iustorum. 20 Iustitiam, iustitiam
persequeris, ut vivas et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit
tibi. 21 Non plantabis tibi palum, omnem arborem iuxta altare Domini
Dei tui, quod feceris tibi. 22 Neque constitues lapidem, quem odit
Dominus Deus tuus.
17
1 Non immolabis Domino Deo tuo ovem et bovem, in quo est macula aut
quippiam vitii, quia abominatio est Domino Deo tuo. 2 Cum reperti
fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit
tibi, vir aut mulier, qui faciant, quod malum est in conspectu Domini Dei
tui, et transgrediantur pactum illius, 3 ut vadant et serviant diis
alienis et adorent eos, solem vel lunam vel omnem militiam caeli, quae non
praecepi, 4 et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris
diligenter et verum esse reppereris, et abominatio haec facta est in
Israel, 5 educes virum vel mulierem, qui hanc rem sceleratissimam
perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur. 6 In
ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur
uno contra se dicente testimonium. 7 Manus testium prima erit ad
interficiendum eum, et manus reliqui populi extrema mittetur, ut auferas
malum de medio tui. 8 Si intra portas tuas in litibus difficile et
ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem,
causam et causam, plagam et plagam, surge et ascende ad locum, quem
elegerit Dominus Deus tuus, 9 veniesque ad sacerdotes levitici generis
et ad iudicem, qui fuerit illo tempore; quaeresque ab eis, qui indicabunt
tibi iudicii sententiam. 10 Et facies quodcumque dixerint tibi de
loco, quem elegerit Dominus, et observabis, ut facias omnia quae docuerint
te 11 iuxta mandatum, quod mandaverunt, et iuxta sententiam, quam
dixerint tibi. Nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram. 12 Qui
autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio, qui eo tempore
ministrat Domino Deo tuo, aut decreto iudicis, morietur homo ille, et
auferes malum de Israel; 13 cunctusque populus audiens timebit, ut
nullus deinceps intumescat superbia. 14 Cum ingressus fueris terram,
quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam habitaverisque in
illa et dixeris: “Constituam super me regem, sicut habent omnes per
circuitum nationes”, 15 eum constitues super te regem, quem Dominus
Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis
hominem regem facere, qui non sit frater tuus. 16 Tantummodo non
multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum, ut equitatus
numerum augeat, praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam
amplius per hanc viam revertamini. 17 Neque habebit uxores plurimas,
ne declinet cor eius, neque argenti et auri immensa pondera. 18
Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi exemplar legis
huius in volumine accipiens illam a sacerdotibus leviticae tribus; 19
et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat
timere Dominum Deum suum. et custodire verba legis huius et praecepta ista
et quae in lege praecepta sunt. 20 Nec elevetur cor eius in superbiam
super fratres suos neque declinet a mandatis in partem dexteram vel
sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii eius in medio
Israel.
18
1 Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et
hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius
comedent 2 et nihil accipient de possessione fratrum suorum: Dominus
enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis. 3 Hoc erit ius
sacerdotum a populo, ab his qui offerunt victimas: sive bovem sive ovem
immolaverint, dabunt sacerdoti armum et duas maxillas ac ventriculum,
4 primitias frumenti, vini et olei et lanarum ex ovium tonsione. 5
Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet et
ministret in nomine Domini ipse et filii eius in sempiternum. 6 Si
exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israel, in qua ut advena
habitat, et voluerit venire desiderans locum, quem elegerit Dominus, 7
ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius levitae,
qui stabunt ibi coram Domino. 8 Partem ciborum eandem accipiet quam et
ceteri, excepto eo, quod ex paterna ei successione debetur. 9 Quando
ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne
imitari velis abominationes illarum gentium. 10 Nec inveniatur in te,
qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur
et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus 11 nec incantator,
nec qui pythones consulat nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem;
12 omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera
expellet eos in introitu tuo. 13 Perfectus eris et absque macula cum
Domino Deo tuo. 14 Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et
divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. 15
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi
Dominus Deus tuus; ipsum audietis, 16 ut petiisti a Domino Deo tuo in
Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam
vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”.
17 Et ait Dominus mihi: “Bene omnia sunt locuti; 18 prophetam
suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in
ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi. 19 Qui autem
verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor
exsistam. 20 Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui
in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine
alienorum deorum, interficietur”. 21 Quod si tacita cogitatione
responderis: “Quomodo possum intellegere verbum, quod Dominus non est
locutus?”, 22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille
praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem
animi sui propheta confinxit; et idcirco non timebis eum.
19
1 Cum disperderit Dominus Deus tuus gentes, quarum ti bi traditurus
est terram, et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in
aedibus, 2 tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus
Deus tuus dabit tibi in possessionem 3 sternens diligenter viam; et in
tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides, ut habeat e
vicino, qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere. 4 Haec
erit lex homicidae fugientis, cuius vita servanda est: qui percusserit
proximum suum nesciens et qui heri et nudiustertius nullum contra eum
habuisse odium comprobatur, 5 sed abiisse cum eo simpliciter in silvam
ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu,
ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit, hic ad
unam supradictarum urbium confugiet et vivet; 6 ne forsitan ultor
sanguinis cordis calore stimulatus persequatur et apprehendat eum, si
longior via fuerit, et percutiat eum, et moriatur, qui non est reus
mortis, quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse
monstratur. 7 Idcirco praecipio tibi, ut tres civitates aequalis inter
se spatii dividas. 8 Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos
tuos, sicut iuravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam
eis pollicitus est 9 — si tamen custodieris omne mandatum hoc et
feceris, quae hodie praecipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum et
ambules in viis eius omni tempore — addes tibi tres alias civitates et
supradictarum trium urbium numerum duplicabis, 10 ut non effundatur
sanguis innoxius in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi
possidendam, nec sis sanguinis reus. 11 Si quis autem odio habens
proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum,
et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, 12
mittent seniores civitatis eius et arripient eum de loco effugii
tradentque in manu ultoris sanguinis, et morietur: 13 non misereberis
eius et auferes innoxium sanguinem de Israel, ut bene sit tibi. 14 Non
transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua,
quam acceperis in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi
possidendam. 15 Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illius
peccatum vel facinus fuerit; sed in ore duorum aut trium testium stabit
omne verbum. 16 Si steterit testis mendax contra hominem accusans eum
praevaricationis, 17 stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in
conspectu sacerdotum et iudicum, qui fuerint in diebus illis. 18
Cumque diligentissime perscrutantes iudices invenerint falsum testem
dixisse contra fratrem suum mendacium, 19 reddent ei, sicut fratri suo
facere cogitavit, et auferes malum de medio tui, 20 ut audientes
ceteri timorem habeant et nequaquam ultra talia audeant facere in medio
tui. 21 Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo,
dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.
20
1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equita tus et
currus et maiorem, quam tu habes, adversarii exercitus multitudinem, non
timebis eos, quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra
Aegypti. 2 Appropinquante autem iam proelio, stabit sacerdos ante
aciem et sic loquetur ad populum: 3 “Audi, Israel: Vos hodie contra
inimicos vestros pugnam committitis; non pertimescat cor vestrum, nolite
metuere, nolite cedere nec formidetis eos, 4 quia Dominus Deus vester
incedit vobiscum et pro vobis contra adversarios vestros dimicabit, ut
eruat vos de periculo”. 5 Praefecti quoque per singulas turmas,
audiente exercitu, proclamabunt: “Quis est homo, qui aedificavit domum
novam et non dedicavit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte
moriatur in bello, et alius dedicet illam. 6 Quis est homo, qui
plantavit vineam et necdum vindemiavit eam? Vadat et revertatur in domum
suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo vindemiet illam. 7
Quis est homo, qui despondit uxorem et non accepit eam? Vadat et
revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo
accipiat eam”. 8 His dictis, addent reliqua et loquentur ad populum:
“Quis est homo formidulosus et corde pavido? Vadat et revertatur in domum
suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus
est”. 9 Cumque praefecti finem loquendi ad populum fecerint,
constituantur duces exercitus in capite populi. 10 Si quando accesseris
ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem; 11 si receperit et
aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, serviet tibi sub
tributo. 12 Sin autem foedus inire noluerit et coeperit contra te
bellum, oppugnabis eam. 13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam
in manu tua, percuties omne, quod in ea generis masculini est, in ore
gladii 14 absque mulieribus et infantibus, iumentis et ceteris, quae
in civitate sunt. Omnem praedam hanc diripies tibi et comedes de spoliis
hostium tuorum, quae Dominus Deus tuus dederit tibi. 15 Sic facies
cunctis civitatibus, quae a te procul valde sunt et non sunt de gentium
istarum urbibus, quas in possessionem accepturus es. 16 De his autem
civitatibus, quae dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere, 17
sed interficies in ore gladii, Hetthaeum videlicet et Amorraeum et
Chananaeum, Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, sicut praecepit tibi
Dominus Deus tuus, 18 ne forte doceant vos facere cunctas
abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum
Deum vestrum. 19 Quando obsederis civitatem multo tempore et
munitionibus circumdederis, ut expugnes eam, non immittes securim in
arbores eius, de quibus vesci potes, nec succidas eas. Numquid homo est
arbor campi, ut eam obsideas? 20 Si qua autem ligna non sunt pomifera,
succide illa et exstrue machinas, donec capias civitatem, quae contra te
dimicat.
21
1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est
tibi, hominis cadaver occisi, et ignoratur caedis reus, 2 egredientur
maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per
circuitum spatia civitatum 3 et, quam viciniorem ceteris esse
perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae
non traxit iugum nec terram scidit vomere, 4 et ducent eam ad
torrentem perennem, ubi numquam aratum est nec seminatum, et caedent apud
eum cervices vitulae; 5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos
elegerit Dominus Deus tuus, ut ministrent ei et benedicant in nomine eius,
et ad verbum eorum omnis causa et omnis percussio iudicetur. 6 Et
omnes maiores natu civitatis illius, qui prope interfectum sunt, lavabunt
manus suas super vitulam, quae apud torrentem percussa est, 7 et
dicent: “Manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi nostri
viderunt; 8 propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine,
et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel”. Et
auferetur ab eis reatus sanguinis. 9 Tu autem removebis innocentem
cruorem, cum feceris, quod rectum est in oculis Domini. 10 Si egressus
fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus
in manu tua, captivosque duxeris 11 et videris in numero captivorum
mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem, 12
introduces eam in domum tuam. Quae radet caesariem et circumcidet ungues
13 et deponet vestem captivitatis sedensque in domo tua flebit patrem
et matrem suam uno mense; et postea intrabis ad eam sociaberisque illi, et
erit uxor tua. 14 Sin autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam
liberam; nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam, quia
humiliasti eam. 15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam et
alteram odiosam, genuerintque ei liberos, et fuerit filius odiosae
primogenitus, 16 volueritque substantiam inter filios suos dividere,
non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio
odiosae, 17 sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de
cunctis, quae habuerit, duplicia; iste est enim principium roboris eius,
et huic debentur primogenita. 18 Si genuerit homo filium contumacem et
protervum, qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire
contempserit, 19 apprehendent eum et ducent ad seniores civitatis suae
et ad portam iudicii 20 dicentque ad eos: “Filius noster iste
protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comissationibus
vacat et luxuriae atque conviviis potatorum”. 21 Lapidibus eum obruent
viri civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et
universus Israel audiens pertimescat. 22 Quando peccaverit homo, quod
morte plectendum est, et occisum appenderis in patibulo, 23 non
permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia
maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis
terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in
possessionem.
22
1 Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis, sed
reduces fratri tuo; 2 si autem non est prope frater tuus nec nosti
eum, duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus
et recipiat. 3 Similiter facies de asino et de vestimento et de omni
re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te. 4 Si
videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te,
sed sublevabis cum eo. 5 Non induetur mulier veste virili, nec vir
utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis,
qui facit haec. 6 Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum
avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non sumes eam
de filiis, 7 sed abire patieris matrem tenens filios, ut bene sit
tibi, et longo vivas tempore. 8 Cum aedificaveris domum novam, facies
murum tecto tuo per circuitum, ne adducas sanguinem super domum tuam et
sis reus, labente aliquo in praeceps ruente. 9 Non seres vineam tuam
altero semine, ne et sementis, quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea,
pariter sanctificentur. 10 Non arabis in bove simul et asino. 11
Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est. 12
Funiculos facies per quattuor angulos pallii tui, quo operieris. 13 Si
duxerit vir uxorem et intraverit ad eam et postea odio habuerit eam 14
imputaveritque ei obiciens ei nomen pessimum et dixerit: “Uxorem hanc
accepi et ingressus ad eam non inveni virginem”, 15 tollent pater et
mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis, qui
in porta sunt, 16 et dicet pater: “Filiam meam dedi huic uxorem, quam,
quia odit, 17 imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam
tuam virginem; et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae”.
Expandent vestimentum coram se nioribus civitatis. 18 Apprehendentque
senes urbis illius virum et verberabunt illum 19 condemnantes insuper
centum siclis argenti, quos dabunt patri puellae, quoniam diffamavit nomen
pessimum super virginem Israel; habebitque eam uxorem et non poterit
dimittere eam omnibus diebus vitae suae. 20 Quod si verum est, quod
obicit, et non est in puella inventa virginitas, 21 educent eam ad
fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis eius, et
morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris
sui; et auferes malum de medio tui. 22 Si inventus fuerit vir dormiens
cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera; et
auferes malum de Israel. 23 Si puellam virginem desponsatam viro
invenerit aliquis in civitate et concubuerit cum illa, 24 educetis
utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruetis, et morientur:
puella quia non clamavit, cum esset in civitate, vir quia humiliavit
uxorem proximi sui; et auferes malum de medio tui. 25 Sin autem in
agro reppererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens
concubuerit cum illa, ipse morietur solus; 26 puella nihil patietur
nec est rea mortis, quoniam sicut vir consurgit contra fratrem suum et
occidit eum, ita et puella perpessa est: 27 sola erat in agro,
clamavit puella desponsata, et nullus affuit, qui liberaret eam. 28 Si
invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens
concubuerit cum ea, et res ad iudicium venerit, 29 dabit, qui dormivit
cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem,
quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae
suae.
23
1 Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum
eius. 2 Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et
absciso veretro, ecclesiam Domini. 3 Non ingredietur mamzer in
ecclesiam Domini neque decima generatione. 4 Ammonites et Moabites
etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum,
5 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando
egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor
de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi; 6 et noluit Dominus
Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in
benedictionem, eo quod diligeret te. 7 Non facies cum eis pacem nec
quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum. 8 Non
abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena
fuisti in terra eius: 9 qui nati fuerint ex eis tertia generatione,
intrabunt ecclesiam Domini. 10 Quando egressus fueris adversus hostes
tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. 11 Si fuerit apud te
homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non
revertetur, 12 priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum
regredietur in castra. 13 Habebis locum extra castra, ad quem
egrediaris ad requisita naturae 14 gerens paxillum in balteo; cumque
sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies. 15 Dominus enim
Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi
inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis
nec derelinquat te. 16 Non trades servum domino suo, qui ad te
confugerit: 17 habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in
una urbium tuarum, quae placuerit ei, nec contristes eum. 18 Non erit
prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis
Israel. 19 Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo
Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est
utrumque apud Dominum Deum tuum. 20 Non fenerabis fratri tuo ad usuram
pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem, 21 sed alieno
fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut
benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam
ingredieris possidendam. 22 Cum voveris votum Domino Deo tuo, non
tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et
reputabitur tibi in peccatum. 23 Si nolueris polliceri, absque peccato
eris; 24 quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies,
sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus
es. 25 Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi
placuerit; in sporta autem ne efferas tecum. 26 Si intraveris in
segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non
metes.
24
1 Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam
ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum
repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua, 2
cumque egressa alterius uxor facta fuerit, 3 et ille quoque oderit eam
dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua, vel mortuus
fuerit, 4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem, quia
polluta est; hoc esset abominatio coram Domino. Ne peccare facias terram
tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. 5 Cum
acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam
necessitatis iniungetur publicae, sed vacabit liber domui suae, ut uno
anno laetetur cum uxore sua. 6 Non accipies loco pignoris molam vel
superiorem lapidem molarem, quia animam suam apposuit tibi. 7 Si
deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel
et, vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de
medio tui. 8 Observa diligenter, si incurras plagam leprae, quaecumque
docuerint vos sacerdotes levitici generis; quod praecepi eis, implete
sollicite. 9 Memento, quae fecerit Dominus Deus tuus Mariae in via,
cum egrederemini de Aegypto. 10 Cum mutuam dabis proximo tuo rem
aliquam, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas, 11 sed stabis
foris, et ille tibi pignus proferet, quod habuerit. 12 Sin autem
pauper est, non pernoctabit apud te pignus, 13 sed statim reddes ei ad
solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas
iustitiam coram Domino Deo tuo. 14 Non negabis mercedem indigentis et
pauperis ex fratribus tuis sive advenis, qui tecum morantur in terra intra
portas tuas, 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis
occasum, quia pauper est, et illud desiderat anima sua; ne clamet contra
te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. 16 Non occidentur patres
pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo
morietur. 17 Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes
pignoris loco viduae vestimentum. 18 Memento quod servieris in
Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde; idcirco praecipio tibi, ut
facias hanc rem. 19 Quando messueris segetem in agro tuo et oblitus
manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas eum, sed advenam et
pupillum et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus
in omni opere manuum tuarum. 20 Si fruges collegeris olivarum,
quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed
relinques advenae, pupillo ac viduae. 21 Si vindemiaveris vineam tuam,
non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenae, pupilli ac
viduae. 22 Memento quod et tu servieris in Aegypto; et idcirco
praecipio tibi, ut facias hanc rem.
25
1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint iudices, quem
iustum esse perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt; quem impium,
condemnabunt impietatis. 2 Sin autem iudex eum, qui peccavit, dignum
viderit plagis, prosternet et coram se faciet verberari; pro mensura
peccati erit et plagarum modus, 3 ita dumtaxat, ut quadragenarium
numerum non excedant, ne ultra percussus plagis multis et foede laceratus
ante oculos tuos abeat frater tuus. 4 Non ligabis os bovis terentis in
area fruges tuas. 5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis
absque filio mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet foras alteri, sed
accipiet eam frater eius uxorem et suscitabit semen fratris sui; 6 et
primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen
eius ex Israel. 7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae
ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit
maiores natu dicetque: “Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris
sui in Israel nec me in coniugium sumere”; 8 statimque accersiri eum
facient et interrogabunt. Si responderit: “Nolo eam uxorem accipere”,
9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de
pede eius spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non
aedificat domum fratris sui”. 10 Et vocabitur nomen illius in Israel:
“Domus discalceati”. 11 Si habuerint inter se iurgium viri, et unus
contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum
de manu fortioris, miserit manum et apprehenderit verenda eius, 12
abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia. 13 Non
habebis in sacculo tuo diversa pondera maius et minus; 14 nec erit in
domo tua ephi maius et minus. 15 Pondus habebis iustum et verum, et
ephi iustum et verum erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam
Dominus Deus tuus dederit tibi. 16 Abominatur enim Dominus tuus eum,
qui facit haec, et aversatur omnem iniustitiam. 17 Memento quae fecerit
tibi Amalec in via, quando egrediebaris ex Aegypto; 18 quomodo
occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant,
ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum.
19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem a cunctis per
circuitum inimicis tuis in terra, quam tibi daturus est, delebis nomen
Amalec sub caelo: cave, ne obliviscaris!
26
1 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus ti bi daturus est
possidendam, et obtinueris eam atque habitaveris in illa, 2 tolles
primitias de cunctis frugibus agri, quas collegeris de terra tua, quam
Dominus Deus tuus dabit tibi, et pones in cartallo pergesque ad locum,
quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi habitet nomen eius, 3
accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum:
“Profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram, pro qua
iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis”. 4 Suscipiensque
sacerdos cartallum de manu tua ponet ante altare Domini Dei tui, 5 et
loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Syrus vagus erat pater meus et
descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero;
crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis. 6
Afflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt imponentes onera gravissima.
7 Et clamavimus ad Dominum, Deum patrum nostrorum, qui exaudivit nos
et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias, 8 et
eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti et brachio extento, in ingenti
pavore, in signis atque portentis, 9 et introduxit ad locum istum et
tradidit nobis terram hanc lacte et melle manantem. 10 Et ecce nunc
attuli primitias frugum terrae, quam dedisti mihi, Domine”. Et dimittes
eas in conspectu Domini Dei tui et adorato Domino Deo tuo. 11 Et
epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui
tuae, tu et Levites et advena, qui tecum est. 12 Quando compleveris
decimam cunctarum frugum tuarum, anno tertio, anno decimarum, et dederis
Levitae et advenae et pupillo et viduae, ut comedant intra portas tuas et
saturentur, 13 loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Abstuli, quod
sanctificatum est, de domo mea et dedi illud Levitae et advenae, pupillo
ac viduae, sicut iussisti mihi; non praeterivi mandata tua nec sum oblitus
imperii tui, 14 non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ex eis in
qualibet immunditia nec expendi ex his quidquam mortuo: oboedivi voci
Domini Dei mei et feci omnia, sicut praecepisti mihi. 15 Respice de
habitaculo sancto tuo, de caelo, et benedic populo tuo Israel et terrae,
quam dedisti nobis, sicut iurasti patribus nostris, terrae lacte et melle
mananti”. 16 Hodie Dominus Deus tuus mandavit tibi, ut facias praecepta
haec atque iudicia et custodias et impleas illa ex toto corde tuo et ex
tota anima tua. 17 Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et
ambules in viis eius et custodias praecepta illius et mandata atque
iudicia et oboedias eius imperio; 18 et Dominus elegit te hodie, ut
sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia
mandata illius, 19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus, quas
creavit in laudem et nomen et gloriam suam, ut sis populus sanctus Domini
Dei tui, sicut locutus est ”.
27
1 Praecepit autem Moyses et seniores Israel populo dicen tes: “
Custodite omne mandatum, quod praecipio vobis hodie. 2 Cumque
transieritis Iordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges
ingentes lapides et calce obduces eos, 3 ut possis in eis scribere
omnia verba legis huius, Iordane transmisso, ut introeas terram, quam
Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut
locutus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi. 4 Quando ergo
transieritis Iordanem, erigite istos lapides, sicut ego hodie praecipio
vobis, in monte Hebal, et obduces eos calce; 5 et aedificabis ibi
altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, 6 de
saxis impolitis, et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo. 7 Et
immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo
tuo; 8 et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et
lucide ”. 9 Dixeruntque Moyses et sacerdotes levitici generis ad omnem
Israelem: “ Attende et audi, Israel: hodie factus es populus Domino Deo
tuo; 10 audies vocem eius et facies mandata atque praecepta, quae ego
praecipio tibi ”. 11 Praecepitque Moyses populo in die illo dicens:
12 “ Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Iordane
transmisso: Simeon, Levi, Iudas, Issachar, Ioseph et Beniamin. 13 Et e
regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad et Aser et
Zabulon, Dan et Nephthali. 14 Et pronunciabunt Levitae dicentque ad
omnes viros Israel excelsa voce: 15 “Maledictus homo, qui facit
sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum,
ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet:
“Amen”. 16 “Maledictus, qui contemnit patrem suum et matrem”. Et dicet
omnis populus: “Amen”. 17 “Maledictus, qui transfert terminos proximi
sui”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 18 “Maledictus, qui errare facit
caecum in itinere”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 19 “Maledictus, qui
pervertit iudicium advenae, pupilli et viduae”. Et dicet omnis populus:
“Amen”. 20 “Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui, quia revelat
operimentum lectuli eius”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 21
“Maledictus, qui dormit cum omni iumento”. Et dicet omnis populus:
“Amen”. 22 “Maledictus, qui dormit cum sorore sua, filia patris sui
sive matris suae”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 23 “Maledictus, qui
dormit cum socru sua”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 24 “Maledictus,
qui clam percusserit proximum suum”. Et dicet omnis populus: “Amen”. 25
“Maledictus, qui accipit munera, ut percutiat sanguinem innocentem”. Et
dicet omnis populus: “Amen”. 26 “Maledictus, qui non permanet in
sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus:
“Amen”.
28
1 Sin audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custo dias omnia
mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus
excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra, 2 venientque
super te universae benedictiones istae et apprehendent te, si tamen vocem
Domini Dei tui audieris. 3 Benedictus tu in civitate et benedictus in
agro. 4 Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae
fructusque iumentorum tuorum, partus armentorum tuorum et incrementum
ovium tuarum. 5 Benedictum canistrum et pistrinum tuum. 6
Benedictus eris et ingrediens et egrediens. 7 Dabit Dominus inimicos
tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo; per unam
viam venient contra te et per septem fugient a facie tua. 8 Emittet
Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum
tuarum; benedicetque tibi in terra, quam Dominus Deus tuus dabit
tibi. 9 Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit
tibi, si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius.
10 Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit
super te, et timebunt te. 11 Abundare te faciet Dominus omnibus bonis,
fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam
iuravit Dominus patribus tuis, ut daret tibi. 12 Aperiet Dominus tibi
thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore
suo; benedicatque cunctis operibus manuum tuarum; et fenerabis gentibus
multis et ipse a nullo fenus accipies. 13 Constituet te Dominus in
caput et non in caudam, et eris semper supra et non subter, si audieris
mandata Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et
feceris 14 ac non declinaveris a verbis, quae ego praecipio vobis
hodie, nec ad dexteram nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos
neque colueris eos. 15 Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut
custodias et facias omnia mandata eius et praecepta, quae ego praecipio
tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae et apprehendent
te: 16 Maledictus eris in civitate, maledictus in agro. 17
Maledictum canistrum et pistrinum tuum. 18 Maledictus fructus ventris
tui et fructus terrae tuae, partus armentorum tuorum et incrementum ovium
tuarum. 19 Maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens. 20
Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem
in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter
propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. 21
Adiunget Dominus tibi pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam
ingredieris possidendam. 22 Percutiet te Dominus consumptione, febri
et inflammatione, ardore et aestu, uredine ac aurugine, et persequentur
te, donec pereas. 23 Et erit caelum, quod est supra caput tuum,
aeneum, et terra, quam calcas, ferrea. 24 Convertet Dominus imbrem
terrae tuae in pulverem, et de caelo descendet super te cinis, donec
conteraris. 25 Tradet te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam
viam egredieris contra eos et per septem fugies et eris in terrorem
omnibus regnis terrae. 26 Eritque cadaver tuum in escam cunctis
volatilibus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat. 27
Percutiet te Dominus ulcere Aegypti et tumore, scabie quoque et prurigine,
ita ut curari nequeas. 28 Percutiet te Dominus amentia et caecitate ac
stupore mentis; 29 et palpabis in meridie, sicut palpare solet caecus
in tenebris, et non diriges vias tuas. Omnique tempore eris oppressus et
exspoliatus nec habebis, qui liberet te. 30 Uxorem accipies, et alius
dormiet cum ea. Domum aedificabis et non habitabis in ea. Plantabis vineam
et non vindemiabis eam. 31 Bos tuus mactabitur coram te, et non
comedes ex eo. Asinus tuus rapietur in conspectu tuo et non reddetur tibi.
Oves tuae dabuntur inimicis tuis, et non erit qui te adiuvet. 32 Filii
tui et filiae tuae tradentur alteri populo, videntibus oculis tuis et
deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non erit fortitudo in manu
tua. 33 Fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedet populus,
quem ignoras, et eris semper oppressus et confractus cunctis diebus 34
et insanies in aspectu eorum, quae videbunt oculi tui. 35 Percutiet te
Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non poteris a
planta pedis usque ad verticem tuum. 36 Ducet te Dominus et regem tuum,
quem constitueris super te, in gentem, quam ignorasti tu et patres tui, et
servies ibi diis alienis, ligno et lapidi; 37 et eris in stuporem et
in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit
Dominus. 38 Sementem multam iacies in terram et modicum congregabis,
quia locustae devorabunt omnia. 39 Vineas plantabis et coles et vinum
non bibes nec colliges ex ea quippiam, quoniam vastabitur vermibus. 40
Olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungeris oleo, quia defluent
et peribunt. 41 Filios generabis et filias et non frueris eis, quoniam
ducentur in captivitatem. 42 Omnes arbores tuas et fruges terrae tuae
locusta consumet. 43 Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet
super te eritque sublimior; tu autem descendes et eris inferior. 44
Ipse fenerabit tibi, et tu non fenerabis ei; ipse erit in caput, et tu
eris in caudam. 45 Et venient super te omnes maledictiones istae et
persequentes apprehendent te, donec intereas, quia non audisti vocem
Domini Dei tui nec servasti mandata eius et praecepta, quae praecepit
tibi. 46 Et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in
sempiternum. 47 Eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio
cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam, 48 servies
inimico tuo, quem immittet Dominus tibi, in fame et siti et nuditate et
omnium penuria, et ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te
conterat. 49 Adducet Dominus super te gentem de longinquo et de
extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu,
cuius linguam intellegere non possis: 50 gentem procacissimam, quae
non deferat seni nec misereatur parvulo; 51 et devoret fructum
iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae, donec intereas, et non relinquat
tibi triticum, vinum et oleum, partum armentorum et incrementum ovium,
donec te disperdat 52 et obsideat te in cunctis urbibus tuis, donec
destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in
omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam
dabit tibi Dominus Deus tuus, 53 et comedes fructum uteri tui, carnes
filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus,
in obsidione et angustia, qua opprimet te hostis tuus. 54 Homo tener
in te et delicatus valde invidebit fratri suo et uxori, quae cubat in sinu
suo, et residuis filiis suis, quos reservaverit, 55 ne det uni ex eis
de carnibus filiorum suorum, quas comedet, eo quod nihil aliud habeat in
obsidione et angustia, qua oppresserit te inimicus tuus intra omnes portas
tuas. 56 Tenera mulier in te et delicata, quae non tentabat pedis
vestigium figere in terram propter mollitiem et teneritudinem nimiam,
invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius, filio et filiae 57 et
illuviei secundarum, quae egrediuntur de medio feminum eius, et liberis,
qui eadem hora nati sunt; comedet enim eos clam propter rerum omnium
penuriam in obsidione et angustia, qua opprimet te inimicus tuus intra
portas tuas. 58 Nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius,
quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen gloriosum et
terribile hoc, Dominum Deum tuum, 59 augebit ultra modum Dominus
plagas tuas et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes,
infirmitates pessimas et perpetuas, 60 et convertet in te omnes
afflictiones Aegypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi. 61 Insuper
universos languores et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis
huius, inducet Dominus super te, donec te conterat; 62 et remanebitis
pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam
non audisti vocem Domini Dei tui. 63 Et sicut ante laetatus est Dominus
super vos bene vobis faciens vosque multiplicans, sic laetabitur super vos
disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam
ingredieris possidendam. 64 Disperget te Dominus in omnes populos a
summitate terrae usque ad terminos eius, et servies ibi diis alienis, quos
et tu ignorasti et patres tui, lignis et lapidibus. 65 In gentibus
quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui; dabit
enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam
consumptam maerore. 66 Et erit vita tua quasi pendens ante te; timebis
nocte et die et non credes vitae tuae. 67 Mane dices: “Quis mihi det
vesperum?”; et vespere: “Quis mihi det mane?”, propter cordis tui
formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis.
68 Reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam, de qua dixi
tibi, ut eam amplius non videres; ibi vendetis vos inimicis vestris in
servos et ancillas, et non erit qui emat ”. 69 Haec sunt verba
foederis, quod praecepit Dominus Moysi, ut feriret cum filiis Israel in
terra Moab, praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in
Horeb.
29
1 Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: “ Vos vidistis
universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et
omnibus servis eius universaeque terrae illius, 2 tentationes magnas,
quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia; 3 et non
dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures, quae
possint audire, usque in praesentem diem. 4 Adduxi vos quadraginta
annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta
pedum tuorum vetustate consumpta sunt, 5 panem non comedistis, vinum
et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester.
6 Et venistis ad hunc locum, egressusque est Sehon rex Hesebon et Og
rex Basan occurrentes nobis ad pugnam, et percussimus eos. 7 Et
tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae
tribui Manasse. 8 Custodite ergo verba pacti huius et implete ea, ut
prosperemini in universis, quae facitis. 9 Vos statis hodie cuncti
coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et maiores natu atque
praefecti, omnis vir Israel, 10 liberi et uxores vestrae et advena
tuus, qui tecum moratur in castris, a lignorum caesoribus usque ad hos,
qui hauriunt aquas tuas, 11 ut transeas in foedere Domini Dei tui et
in iure iurando, quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum, 12 ut
suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus
est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. 13
Nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo, 14
sed cunctis hic nobiscum hodie praesentibus coram Domino Deo nostro et
illis, qui hodie hic nobiscum non adsunt. 15 Vos enim nostis quomodo
habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium
nationum, quas transeuntes 16 vidistis abominationes et idola eorum,
lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant. 17 Ne forte sit
inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie
a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit
inter vos radix germinans fel et absinthium; 18 cumque audierit verba
iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi
ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram irriguam et
sitientem. 19 Dominus non ignoscet ei, sed tunc quam maxime furor eius
fumabit et zelus contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia
maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine, et delebit Dominus nomen
eius sub caelo 20 et consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus
Israel, iuxta maledictiones foederis, quae in hoc libro legis scriptae
sunt. 21 Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur
deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae
illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, 22 sulphur et
salem: combusta est omnis humus eius, ita ut ultra non seratur, nec virens
quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae, Adamae et
Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. 23 Et dicent
omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira
furoris immensa?”. 24 Et respondebunt: “Quia dereliquerunt pactum
Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando eduxit eos de
terra Aegypti, 25 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos, quos
nesciebant et quibus non fuerant attributi; 26 idcirco iratus est
furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta,
quae in hoc volumine scripta sunt, 27 et eiecit eos de terra eorum in
ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam, sicut
hodie comprobatur”. 28 Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem
nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba
legis huius.
30
1 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedic tio et
maledictio, quas proposui in conspectu tuo, et ductus paenitudine cordis
tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, 2
et reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis secundum omnia, quae
ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota
anima tua, 3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac
miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te
ante dispersit. 4 Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te
retrahet Dominus Deus tuus et assumet 5 atque introducet in terram,
quam possederunt patres tui, et obtinebis eam; et feliciorem et maioris
numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui. 6 Circumcidet Dominus
Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in
toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere. 7 Omnes autem
maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos, qui oderunt te et
persequuntur. 8 Tu autem reverteris et audies vocem Domini faciesque
universa mandata, quae ego praecipio tibi hodie; 9 et abundare te
faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole
uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in
rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in
omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis. 10 Si tamen
audieris vocem Domini Dei tui et custodieris mandata eius et praecepta,
quae in hac lege conscripta sunt, et revertaris ad Dominum Deum tuum in
toto corde tuo et in tota anima tua. 11 Mandatum hoc, quod ego
praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum 12 nec in
caelo situm, ut possis dicere: “Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut
deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?”. 13 Neque
trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare poterit
mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod
praeceptum est?”. 14 Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in
corde tuo, ut facias illum. 15 Considera quod hodie proposuerim in
conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum. 16 Si
oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, ut
diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata
illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque
tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. 17 Sin autem aversum
fuerit cor tuum, et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos
alienos et servieris eis, 18 praedico vobis hodie quod pereatis et
parvo tempore moremini in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredieris
possidendam. 19 Testes invoco hodie contra vos caelum et terram quod
proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige
ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum 20 et diligas Dominum Deum
tuum atque oboedias voci eius et illi adhaereas — ipse est enim vita tua
et longitudo dierum tuorum — ut habites in terra, pro qua iuravit Dominus
patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis
”.
31
1 Abiit itaque Moyses et locu tus est omnia verba haec ad universum
Israel 2 et dixit ad eos: “ Centum viginti annorum sum hodie, non
possum ultra egredi et ingredi, praesertim cum et Dominus dixerit mihi:
“Non transibis Iordanem istum”. 3 Dominus Deus tuus ipse transibit
ante te; ipse delebit gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas, et
Iosue transibit ante te, sicut locutus est Dominus. 4 Facietque
Dominus eis, sicut fecit Sehon et Og regibus Amorraeorum et terrae eorum
delevitque eos. 5 Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis
eis, sicut praecepi vobis. 6 Viriliter agite et confortamini; nolite
timere nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est
ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te ”. 7 Vocavitque Moyses
Iosue et dixit ei coram omni Israel: “ Confortare et esto robustus; tu
enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum
iuravit Dominus, et tu eam sorte divides eis. 8 Et Dominus, qui ductor
tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere
nec paveas ”. 9 Et scripsit Moyses legem hanc et tradidit eam
sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis
senioribus Israel; 10 praecepitque eis dicens: “ Post septem annos,
anno remissionis, in sollemnitate Tabernaculorum, 11 convenientibus
cunctis ex Israel, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco, quem
elegerit, leges verba legis huius coram omni Israel, audientibus eis;
12 congrega populum tam viros quam mulieres, parvulos et advenas, qui
sunt intra portas tuas, ut audientes discant et timeant Dominum Deum
vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius; 13 filii
quoque eorum, qui nunc ignorant, audiant et discant timere Dominum Deum
vestrum cunctis diebus, quibus versamini in terra, ad quam vos, Iordane
transmisso, pergitis obtinendam ”. 14 Et ait Dominus ad Moysen: “ Ecce
prope sunt dies mortis tuae; voca Iosue, et state in tabernaculo
conventus, ut praecipiam ei ”. Abierunt ergo Moyses et Iosue et steterunt
in tabernaculo conventus; 15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis,
quae stetit in introitu tabernaculi. 16 Dixitque Dominus ad Moysen: “
Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur
post deos alienos terrae, ad quam ingredietur; ibi derelinquet me et
irritum faciet foedus, quod pepigi cum eo. 17 Et irascetur furor meus
contra eum in die illo, et derelinquam eos et abscondam faciem meam ab
eis, et erit in devorationem; invenient eum mala multa et afflictiones,
ita ut dicat in illo die: “Vere, quia non est Deus mecum, invenerunt me
haec mala”. 18 Ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo,
propter omnia mala, quae fecit, quia secutus est deos alienos. 19 Nunc
itaque scribite vobis canticum istud, et doce filios Israel, ut memoriter
teneant et ore decantent, ut sit mihi carmen istud pro testimonio inter
filios Israel. 20 Introducam enim eum in terram, pro qua iuravi
patribus eius, lacte et melle manantem. Cumque comederit et saturatus
crassusque fuerit, avertetur ad deos alienos, et servient eis detrahentque
mihi et irritum facient pactum meum. 21 Postquam invenerint eum mala
multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod
nulla delebit oblivio ex ore seminis sui; scio enim cogitationes eius,
quae facit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus
sum ”. 22 Scripsit ergo Moyses canticum istud in die illo et docuit
filios Israel. 23 Praecepitque Dominus Iosue filio Nun et ait: “
Confortare et esto robustus; tu enim introduces filios Israel in terram,
quam eis pollicitus sum, et ego ero tecum ”. 24 Postquam ergo scripsit
Moyses verba legis huius in volumine atque complevit, 25 praecepit
Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens: 26 “ Tollite
librum legis istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei
vestri, ut sit ibi contra te in testimonium. 27 Ego enim scio
contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me vobiscum,
semper contentiose egistis contra Dominum; quanto magis cum mortuus
fuero? 28 Congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque
praefectos vestros, et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo
contra eos caelum et terram. 29 Novi enim quod post mortem meam inique
agetis et declinabitis de via, quam praecepi vobis, et occurrent vobis
mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut
irritetis eum per opera manuum vestrarum ”. 30 Locutus est ergo
Moyses, audiente universo coetu Israel, verba carminis huius et ad finem
usque complevit:
32
1 “ Audite, caeli, quae loquor; audiat terra verba oris mei! 2
Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber
super herbam et quasi stillae super gramina. 3 Quia nomen Domini
invocabo: date magnificentiam Deo nostro! 4 Petra, perfecta sunt
opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque
ulla iniquitate, iustus et rectus. 5 Peccaverunt ei non filii eius
in sordibus suis, generatio prava atque perversa. 6 Haeccine
redditis Domino, popule stulte et insipiens? Numquid non ipse est
pater tuus, qui possedit te, ipse fecit et stabilivit te? 7 Memento
dierum antiquorum, cogita generationes singulas; interroga patrem
tuum, et annuntiabit tibi, maiores tuos, et dicent tibi. 8 Quando
dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios
Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum
Israel; 9 pars autem Domini populus eius, Iacob funiculus
hereditatis eius. 10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris
et ululatu solitudinis; circumdedit eum et attendit et custodivit
quasi pupillam oculi sui. 11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos
suos et super eos volitans expandit alas suas et assumpsit
eum atque portavit super pennas suas. 12 Dominus solus dux eius
fuit, et non erat cum eo deus alienus. 13 Constituit eum super
excelsam terram, ut comederet fructus agrorum, ut sugeret mel de
petra oleumque de saxo durissimo, 14 butyrum de armento et lac de
ovibus, cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et
hircorum, cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet
meracissimum. 15 Incrassatus est dilectus et
recalcitravit; incrassatus, impinguatus, dilatatus dereliquit Deum
factorem suum et recessit a Petra salutari suo. 16 Provocaverunt eum
in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam
concitaverunt. 17 Immolaverunt daemonibus et non Deo, diis, quos
ignorabant; novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres
vestri. 18 Petram, quae te genuit, dereliquisti, et oblitus es
Domini creatoris tui. 19 Vidit Dominus et sprevit, quia
provocaverunt eum filii sui et filiae. 20 Et ait: “Abscondam faciem
meam ab eis et considerabo novissima eorum; generatio enim perversa
est, et infideles filii. 21 Ipsi me provocaverunt in eo, qui non
erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos
in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. 22
Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni
profundissima; devorabitque terram cum germine suo et montium
fundamenta comburet. 23 Congregabo super eos mala et sagittas meas
complebo in eis. 24 Consumentur fame et devorabuntur febri et peste
amarissima; dentes bestiarum immittam in eos, cum veneno serpentium in
pulvere. 25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor: iuvenem
simul ac virginem, lactantem cum homine sene. 26 Dixi: Disperdam
eos, cessare faciam ex hominibus memoriam eorum!, 27 sed arrogantiam
inimicorum timui, ne superbirent hostes eorum et dicerent: >Manus
nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia!'. 28 Gens enim absque
consilio est et sine prudentia. 29 Utinam saperent et intellegerent
haec ac novissima sua providerent! 30 Quomodo persequatur unus
mille, et duo fugent decem milia? Nonne ideo, quia Petra eorum
vendidit eos, et Dominus tradidit illos?”. 31 Non enim est petra
eorum ut Petra nostra, et inimici nostri sunt iudices. 32 Vere de
vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae; uva eorum uva
fellis et botri amarissimi; 33 fel draconum vinum eorum et
venenum aspidum insanabile. 34 Nonne haec condita sunt apud me et
signata in thesauris meis? 35 Mea est ultio, et ego retribuam in
tempore, in quo labetur pes eorum! Iuxta est dies perditionis, et
adesse festinat sors eorum. 36 Iudicabit Dominus populum suum et in
servis suis miserebitur; videbit quod infirmata sit manus, et
defecerint clausi ac liberati. 37 Et dicet: “Ubi sunt dii
eorum, petra, in qua habebant fiduciam, 38 de quorum victimis
comedebant adipes et bibebant vinum libaminum? Surgant et
opitulentur vobis et in necessitate vos protegant! 39 Videte nunc
quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego
vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea
possit eruere. 40 Levabo ad caelum manum meam et dicam: Vivo ego in
aeternum! 41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit
iudicium manus mea, reddam ultionem hostibus meis et his, qui
oderunt me, retribuam. 42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et
gladius meus devorabit carnes: de cruore occisorum et captivorum, de
capite ducum inimici!”. 43 Laudate, gentes, populum eius, quia
sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes
suos et propitius erit terrae populi sui ”. 44 Venit ergo Moyses et
locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi, ipse et Iosue
filius Nun; 45 complevitque omnes sermones istos loquens ad universum
Israel. 46 Et dixit ad eos: “ Ponite corda vestra in omnia verba, quae
ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et
facere et implere universa verba legis huius; 47 quia verbum non
incassum vobis, sed est vita vestra: et in verbo hoc longo perseverabitis
tempore in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredimini possidendam
”. 48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die dicens: 49 “
Ascende in montem istum Abarim, in montem Nabo, qui est in terra Moab
contra Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel
obtinendam. 50 Et morere in monte, quem conscendens iungeris populo
tuo, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appositus populo
suo. 51 Quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad
aquas Meribathcades deserti Sin, quia non sanctificastis me inter filios
Israel. 52 E contra videbis terram et non ingredieris in eam, quam ego
dabo filiis Israel ”.
33
1 Haec est benedictio, qua be nedixit Moyses homo Dei fi liis Israel
ante mortem suam. 2 Et ait: “ Dominus de Sinai venit et de Seir
ortus est eis; apparuit de monte Pharan et venit in
Meribathcades de meridie eius in Asedoth. 3 Vere diligit
populos; omnes sancti eius in manu illius sunt; et, qui
appropinquant pedibus tuis, accipient de doctrina tua. 4 Legem
praecepit nobis Moyses, hereditatem multitudinis Iacob. 5 Et factus
est apud dilectum rex, congregatis principibus populi cum tribubus
Israel ”. 6 “ Vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero
”. 7 Haec est Iudae benedictio: “ Audi, Domine, vocem Iudae et ad
populum suum introduc eum. Manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor
illius contra adversarios eius eris ”. 8 De Levi quoque ait: “
Tummim et Urim tui viro sancto tuo, quem probasti in Massa et cum
quo litigasti ad aquas Meriba. 9 Qui dixit de patre suo et matre
sua: “Nescio vos”; et fratres suos ignoravit et filios suos
nescivit. Quia custodierunt eloquium tuum et pactum tuum
servaverunt. 10 Docebunt iudicia tua Iacob et legem tuam
Israel; ponent thymiama in naribus tuis et holocaustum super altare
tuum. 11 Benedic, Domine, fortitudini eius et opera manuum illius
suscipe. Percute lumbos inimicorum eius; et, qui oderunt eum, non
consurgant ”. 12 De Beniamin ait: “ Amantissimus Domini habitabit
confidenter in eo; Altissimus proteget eum tota die et inter umeros
illius requiescet ”. 13 De Ioseph quoque ait: “ Benedicta a Domino
terra eius: donis caeli, rore atque abysso subiacente, 14
fructibus solis et donis mensium, 15 primitiis antiquorum
montium et donis collium aeternorum, 16 frugibus terrae et
plenitudine eius. Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat
super caput Ioseph et super verticem nazaraei inter fratres suos; 17
quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua
illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae
sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse ”. 18 De Zabulon
ait: “ Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar, in tabernaculis
tuis! 19 Populos ad montem vocabunt, ibi immolabunt victimas
iustitiae. Qui inundationem maris, quasi lac, sugent et thesauros
absconditos arenarum ”. 20 De Gad ait: “ Benedictus, qui dilatat
Gad! Quasi leo requiescit dilaceratque brachium et verticem. 21
Et vidit primitias sibi, quia ibi pars ducis erat reposita; qui fuit
cum principibus populi et fecit iustitiam Domini et iudicia sua cum
Israel ”. 22 De Dan quoque ait: “ Dan catulus leonis prosiliet
largiter de Basan ”. 23 De Nephthali dixit: “ Nephthali satiabatur
beneplacito et plenus erit benedictione Domini: mare et meridiem
possidebit ”. 24 De Aser quoque ait: “ Benedictus prae filiis
Aser! Sit placens fratribus suis et tingat in oleo pedem suum. 25
Ferrum et aes serae tuae, sicut dies tui robur tuum ”. 26 “ Non est
ut Deus Iesurun, qui ascendit super caelos ad auxilium tuum et in
magnificentia sua super nubes. 27 Habitaculum Deus antiquus, et
subter brachia sempiterna. Eiciet a facie tua inimicum dicetque:
“Conterere!”. 28 Habitabit Israel confidenter, et fons Iacob
solus; stillabunt in terra frumenti et vini, caelique rorem. 29
Beatus tu, Israel! Quis similis tui, popule, qui salvaris in
Domino? Ipse est scutum auxilii tui et gladius gloriae
tuae. Blandientur tibi inimici tui, et tu eorum altitudines calcabis
”.
34
1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in
verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad
usque Dan 2 et universum Nephthali terramque Ephraim et Manasse et
omnem terram Iudae usque ad mare occidentale 3 et Nageb et latitudinem
campi Iericho civitatis palmarum usque Segor. 4 Dixitque Dominus ad
eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens:
Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam
”. 5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente
Domino. 6 Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor;
et non cognovit homo sepulcrum eius usque in praesentem diem. 7 Moyses
centum et viginti annorum erat, quando mortuus est; non caligavit oculus
eius, nec robur illius defecit. 8 Fleveruntque eum filii Israel in
campestribus Moab triginta diebus; et completi sunt dies planctus
lugentium Moysen. 9 Iosue vero filius Nun repletus est spiritu
sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei
filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi. 10 Et non
surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie
ad faciem, 11 in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum,
ut faceret in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque
terrae illius, 12 et in cuncta manu robusta magnisque mirabilibus,
quae fecit Moyses coram universo Israel.
|